- CROESUS
- CROESUSRex Lydorum, ex Mermnadis, quae Dynastia fuit III. quintus, et ultimus, Alyattae fil. omnium, quos hominum memoria celebrat, ditissimus. Unde etiam hodie, cum immensas opes significare volumus, Craesi Divitias dicim us. Ovid. l. 4. De Ponto, Ep. 3. v. 37.Divit is audita est cui non opulentia Craesi?Unde pauperi Iro opponitur, a Properito, l. 3. El. 4. v. 5.Lydus Dulichio non distat Croesus ab Iro.Martialis, l. 11. Epigr. 6. v. 3.Ardua res haec est opibus non tradere mores,Et cum tot Croesos viceris, esse Numam.Primus Graecos, ademptâ libertate, tributarios reddidit. Subiugavit Phrygas, Mysos, Paphlagones, Threcas, cares etc. omnibus formidabilis, et nominis sui famâ, etiam remotissimas gentes implevit. Hinc, cum se omnium Mortalium felicissimum crederer, monitus est a Solone, Nemnem ante cineres beatum dicendum, quod quoad vivimus, periculum sit, ne instabilis huius mundi felicitas dolore aliquô contaminerur. Iuvenal. Sat. 10. v. 273.Festino ad nostros, et Regem transeo PontiEt Croesum, quem vox iusti facunda SolonisRespicere ad longaeiussit spatia ultima vitae.Quam Solonis sententiam vetissimam esese Croesi calamitas postea declaravit. Victus enim a Cyro, Sardibus, regni Metropoli, captis, an. regni eius 14. M. 3510. Olymp. 59. Urb. Cond. 209. ab Argonre, primo ex Heraclidis Lydorum Rege. 675. a Gyge 170 pyraeque impositus, randem salubre Solonis consilium agnovit, eiusque nomen saepiusinclamavit. Unde admiratus Cyrus, quisnam esset Deorum, hominumve, quem ille in extremo periculo solum invocater, remque totam edoctus, humanae vicissitudinis memor, Croesum ab incendio liberavit, summoque semper apud se in honore habuit. Herodot. l. 1. Plut. in Solone. Iustin. l. 1. c. 7. Hotat. l. 1. Ep. 11. v. 2.Quid Croesiregia Sardis?Nic. Lloydius. Sic ergo florentissimum illud Lydorum Reguum, quod sub Attyadis, Heraclidis et Mermnadis diu cum gloria stetetat, iam corruit, et Persici Regni accessio facta est. Vide hlc passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.